- ERETUM
- ERETUMopp. Sabinorum non procul a Tyberi in colle fitum. Monte Rotondo Volaterrano. Eius meminit Virg. Aen. l. 7. v. 711.Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae.Dictum hoc opp. ὐπὸ τῆς Η῞ρας a Iunone, quae ibi culta, Serv. scribit. Et Solin. c. 8. Heretum a Graecis, in honorem Herae, sic enim Graeci Iunonem vocant. Strab. in Sabinis constituit: Verba eius Η῎ρητον τῆς Σαβίνης κώμην. Nunc vicus parvus. Graeci iam Ε᾿ρητον vocant. Vicum hunc celebrem esse figlinis iam alii scripsêrunt; Inde Eretinas mentes, pro stupidis, quasi argillaceas et cretaceas dictas Fulgentius observavit ex vetere scriptore, et ab illo Turneb. l. 10. c. 16. Verba antiqui scriptoris sunt. Adverruncassit divatam Eretinas hominum mentes. Nic. Lloyd. Baudr. castrum, in dit. Pontif. 2. mill. a Tiberi, 12. â Roma in Bor. Palatium haber splendidum, cum tit Ducatus Maphaei Barberini Principis Praenestes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.